- MANGANA
- MANGANAapud Suidam, γαυλὸς οινηρὸν ἀγγεῖον, ἐκ ξύλων κατεςκευασμένον, ἣν Ι᾿ταλοὶ μαγγάναν ὀνομάζουσι, vas estvinarium, e lignis coagmentatum, quod cupam Latini seu vagnam, dixere, item buttin, Salmas. ad Capitolin, in Maximinss. c. 22. Manganum vero apud Moerim Atticistam libr. περὶ λέξεων Α᾿ττικῶν καὶ Ε῾λλην. pessulus est, σιδηροῦς οχεύς. Imo non infima tantum Graecia, sed etiam vetus, quamcumque machinam, μάγγανον appellavit, ut μάγγανα πολεμικά, machinas bellicas, quemadmodum videre est apud Aristophanis interpretem et Thucydidis Scholiastem. Unde Mangenellae et Mangonelli, genus machinae bellicae iaculatoriae, apud citimae aetatis Scriptores Latinos: quas qui conficiebant, Manganarii dicuntur, in Hist. Misc. l. 17. Μαγγανάριοι, apud Theophanem et Leonem in Tacticis c. 5. §. 7. 27. et c. 15. §. 35. Indidem μαγγανέια et μαγγανευειν veteribus: ita μάγγανα τῆς κλειδώσεως, Instrumenta ianuarum claudendarum. At μάγγανον absolute et proprie Βάλανος vel ὀχεὺς, pessulus seu ferreus obex, quô ianuae intus occluduntur. Salmas. ad Solm. p. 925. Vide quoque infra Mechanice, cuius pars prima Manganarta.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.